HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 29: De Seth, et ejus generatione

#Gen. IV#Gen. I

Cognovit quoque Adam adhuc uxorem suam, quae peperit filium, et vocavit eum Seth. Dixit Strabus post mortem Abel vovisse Adam, non ultra uxorem suam se cogniturum, sed Deo jubente per angelum fregit votum ut Dei Filius de eo nasceretur. Tamen Josephus dicit quia, Abel exstincto et Cain effugato, Adam de procreatione filiorum cogitabat, et vehementer eum generationis amor angebat; hanc cogitationem propagationis potuit vocare Strabus praeceptum Domini, quia jusserat: Crescite, et multiplicaminiSed et Seth natus est filius quem vocavit Enos, quod sonat homo, vel vir, quasi rationalis, et fortis, quia primus caepit invocare nomen Domini. Forte invenit verba deprecatoria ad invocandum Deum. Sed plerique Hebraeorum arbitrantur quod imagines ad honorem Dei excogitaverat, et errant. Vel forte ad excitandam pigritiam memoriae Dei effigiavit Dominum, ut modo fit in Ecclesia.